3.3.09

De nomine populi



Cur Populus Alba?
1) Quia primae litterae huius arboris eaedem ac primae veri nominis scribae Latini sunt.
2) Quia hanc arborem Itali appellant "Pioppo", quod paene idem est ac verum cognomen vel agnomen huius scribae.
3) Quia huius arboris varietates (alba, canescens, vel etiam tremula) aptae videntur aetati atque crinibus eiusdem scribae.

a.d. V Nonas Martias

3 comments:

  1. Quotienscumque sedes latina nascitur, homines partem quamdam spiritus nostri reperimus.

    Spero et exopto multas litteras in multis lineis hanc ephemeridem implere.

    Iube te, Amadigi, valere.

    Valodia.

    ReplyDelete
  2. “Populi tria genera: alba ac nigra et quae Libyca appellatur,… Populorum foliis grandissima lanugo evolat candida et radiata, folio numerosiore candicant ut villi… Mirum in primis id quod ulmo tiliaeque et oleae et populo albae et salici evenit. Circumaguntur enim folia earum post solstitium, nec alio argumento certius intellegitur sidus confectum… Populi albae uvarum in unguentis usum exposuimus. Cortex potus ischiadicis, stranguriae prodest, foliorum sucus calidus aurium dolori." (Plinius NH)

    Exspectatus uenis !

    ReplyDelete
  3. Ambabus vobis, quae me silentem et absconditum invenisti (neque quomodo novi), pro benignis et faustis et hortatoriis verbis gratias maximas persolvo. Valete!

    ReplyDelete

Desiderius Erasmus

Desiderius Erasmus
With Latin, a horse, and money, thou wilt pass through the world.
Con latín, rocín y florín andarás el mundo.
Latine sciens, equo vectus, satis nummatus, totum orbem peragrabis.