27.11.10

A proletario proletariatus, a precario precariatus. An non?

In extrema quadam tractatione commentariorum auctoritate pervalentium qui inscribuntur "The Economist",  nomen Anglicum "precariate" quodammodo commixtio esse verborum "precarious" et "proletariat" legi videtur. Cum ambo hae Anglica verba plane originem ducant a Latinis "precarius" et "proletarius", sicut "proletariat" a verbo "proletariatus", et exitum "-atus" bene accomodetur verbo quoque "precarius", apertum est nulla verborum commixtione opus esse in nomine confingendo "precariate" sicut nulla fuisse in confingendo "proletariat". Sed videntur Angli magna voluptate adfici in vocabulis commiscendis... 
Vide: "The “precariate” (precarious proletariat)"

25.11.10

Completorium

Aspice: nunc oritur Orion ex horizonte
adversum me obmutescentem
dum puncto temporis omnes
corruunt curae dissipantur maerores.


Desiderius Erasmus

Desiderius Erasmus
With Latin, a horse, and money, thou wilt pass through the world.
Con latín, rocín y florín andarás el mundo.
Latine sciens, equo vectus, satis nummatus, totum orbem peragrabis.