19.3.09

De condomis sive tegumembris

Romani Pontificis Benedicti XVI (saeculo: Joseph Ratzinger) iter Africanum multam contentionem excitavit in mundo, fortasse quod primum verbo “condom” coram omnibus usus est. Praesertim in nationibus, quae occidentales dicuntur, definite Francogallia, Germania et Belgio, papa hoc tempore regnans condemmnatus est etiam quod illius “condom” usum condemnavit, atque quod utilitatem eius ad "adquisiti immunitatis defectus syndromen" (Aids) cohibendam et reprimendam firmiter negavit. Nos autem philologi (quamvis modo voluptatis causa) disputationes politicas religiosasque provide circumspecteque vitamus et fugimus, dum libenter confugimus inter pacifica grammaticorum praecepta et lexicographorum opera.

Verbum Anglicum “condom” praecipuis in sermonibus Europaeis plane intellegitur. Etenim nos Itali dicimus “preservativo”, “profilattico”; Francogalli“préservatif”, “capote”; Hispani “preservador”, “garantizador”; Germani, sive Theodisci, “Präser”, “Präservativ”. Sed omnes etiam dicimus et intellegimus “condom” (Hispani scribunt “condón”, Germani “Kondom”).

Et Latine? Quomodo appellandum est hoc penis integumentum? Aliqui dicunt “praeservativum” (–i n.), alii “condus” (–i m.). Lexicon medicum, Varsaviae editum anno LXXI superioris saeculi, id designat verbo “condomum” (–i n.). Lexicon Recentis Latinitatis, eiusdem saeculi anno LXXXXVII in Civitate Vaticana perfectum atque editum, id simpliciter designat verbis “tegumentum” (–i n.) et “munimen” (–inis n.). Sed non est obliviscendus quidam linguarum studiosus, qui sub falso nomine (vel, ut aiunt Francogalli, sub nomine calami) Piero della Gherardesca, anno LXXXXIIII saeculi XX, Mediolani, apud domum Sonzogno libellum edidit, cuius titulus est “Il latino per tutte le occasioni”, quod interpretatur plus minusve “Latinitas quovis tempore”. Agitur, ut liquet, de Latinitate fere macaronica, sed saepe vere iucunda. Ille, ad “condom” significandum verbo utitur novo “tegumembrum”, ex duobus partibus composito et mixto: “tegumentum” (res qui tegit, operit aliquid) et “membrum” (scilicet virile, res tecta, operta). Ex quo millesimum demonstratur linguam Latinam aptam esse ad communicandum inter viros et mulieres huius saeculi et levia et gravia, sicut proprium est omnium linguarum.

Denique nos quoque iocemur oportet dicentes : quolibet modo id appellamus (tegumentum, condomum, tegumembrum etc.) semper de veste loquimur viris politicis maxime idonea, si verum est quod diximus in extremo superiore nostro textu, qui inscribitur “Mendum leve”.

a.d. XIV Kalendas Apriles
in sollemnitate S. Ioseph B. Mariae V. sponsi
olim artificum dies Minervae dicatus

1 comment:

  1. bonum est verba nova invenire (neologismos), et lingua latina, sicut ceterae linguae hodiernae, aperta ad nova verba esse arbitror. Hac in re amba verba recta mihi viduntur: tegumembrum-i atque condom-is.

    P.S.: Hispani haud “preservador” vel “garantizador”, sed -sicut itali- "preservativo", "profiláctico" et "condón" appellant.

    ReplyDelete

Desiderius Erasmus

Desiderius Erasmus
With Latin, a horse, and money, thou wilt pass through the world.
Con latín, rocín y florín andarás el mundo.
Latine sciens, equo vectus, satis nummatus, totum orbem peragrabis.