28.3.09

Alexandrinus montivagus

In montibus collibusque spatiari valde me iuvat iam ab adulescentia.
Quadraginta fere ante annos, cum amico Ioanne, qui munere graphici fungitur, sodalitatem condidi compendiariis litteris "Gea" (Gruppo Escursionisti Alessandrini) appellatam, cuius praeceptum officiale (a me scilicet pactum) erat: "Insisti, resisti, persisti, ma quand'è il caso, desisti!". Iam tum insania Latine loquendi captus, praeceptum nostrum Latine reddere conatus sum, nixus in numerum vel rhythmum Italicum servandum. Ita feci: "Nitere, enitere, obnitere, at si necesse desine!".
Nomen quoque sodalitatis volui Latine reddere compendiariis litteris "Am", id est "Alexandrini montivagi". Hodie haud definite memini sed alicubi liquido legeram verbum "am" antiquitus praepositionem fuisse indicantem "circa", "circum" "ubique". Quare aptum nostrae sodalitati mihi visum est.



Haec imago me ostendit viginti circiter ante annos beatum inter feminas. A sinistro enim conspiciuntur: dilecta neptis Paula (hodie extra Italiam, in Europa, perita musica compositrix), Mariuccia, amici Ioannis graphici uxor, Carola, uxor mea dilectissima, et Maira (non Maria!), canis mea fidelissima, quae infeliciter anno 1994 functa est.
Sumus in montibus Appenninis, in saltu qui appellatur "Bocche di Cren" (ora sive ostia Crenni) inter Alexandriam et Genuam.
His in montibus Appenninis animo finxit constitisse abbatiam sive monachorum coenobium Cluniacensis ordinis, de quo narrat in libro qui inscribitur "De nomine rosae" (Mediolani, 1980) Humbertus ille Eco, celeberrimus omnium concivium parvae urbis meae.

a.d. V Kalendas Apriles

2 comments:

  1. Ille liber ab Humberto Eco scriptus est mihi cordi! Quam fortunatus est ut illos per montes pulchros vagari possis!

    ReplyDelete
  2. Mihi quoque est cordi ille liber Humberti Eco. Sed montes Appennini Ligures, ut verum dicam, non sunt ita pulchri. Pulchriores puto Alpes, pulcherrimas Dolomites. Pro dolor, ut scis, habemus in Italia etiam montes qui tremunt cum contremiscit terra... et est calamitas magna.

    ReplyDelete

Desiderius Erasmus

Desiderius Erasmus
With Latin, a horse, and money, thou wilt pass through the world.
Con latín, rocín y florín andarás el mundo.
Latine sciens, equo vectus, satis nummatus, totum orbem peragrabis.