8.4.09

Why?

Secundum Scripturas (Eccl. 3) "omnia tempus habent", "tempus nascendi et tempus moriendi ... tempus flendi et tempus ridendi ... tempus tacendi et tempus loquendi...". Nunc, post infandam calamitatem Aprutinam terrae motu effectam, tempus est agendi, non loquendi neque scribendi. Quid enim scribendum? Cuinam? Unum verbum fortasse scribere licet, verbum interrogativum, quaestionem sine responso: cur?

a.d. VI Idus Apriles

3 comments:

  1. Hanc tristem cladem lugeo plurimum.

    ReplyDelete
  2. equidem diu ualdeque his tristissimis rebus lacrimor. utinam clades non in dies crescat. salue atque uale quamquam hoc tempore difficile sit, scriba noster.

    ReplyDelete
  3. Modo nuperrime pessima de re audivi, et de motibus terrae qui hodie sequuntur et qui servatores hominum sub ruinis oppressorum nunc vexant terrentque. Audivi porro fere tricentos homines esse mortuos et vicies mille hominum domibus nunc carere. Valde contristor et Italiae condoleo.

    ReplyDelete

Desiderius Erasmus

Desiderius Erasmus
With Latin, a horse, and money, thou wilt pass through the world.
Con latín, rocín y florín andarás el mundo.
Latine sciens, equo vectus, satis nummatus, totum orbem peragrabis.