10.4.09

Renovabitur ut aquilae iuventus tua

Mirum hic inspicitur spectaculum: videmus eaedem quae vidit aquila praetervolans. Ut evenit aliquando in somniis. Res maxime commendabilis, mea quidem sententia. (Aquila nomen est etiam praecipuae urbis Italicae novissimo terrae motu percussae).



a.d. IV Idus Apriles

1 comment:

  1. Recte dicis rem esse mirabilem. Alii homines etiam nunc, sicut milites solent, sibi instruxerunt aeroplana una cum machinis photographicis quibus possint similiter effingere se tamquam aquilas volare. Videas quaeso: http://video.google.com/videoplay?docid=3168114177066445123 Qua in pellicula depictus est vir artibus techicis peritus qui tali modo aeroplanum machina photographica auxit ut possit suo capite movendo machinam regere, quo verius sibi videretur esse avis volans.

    ReplyDelete

Desiderius Erasmus

Desiderius Erasmus
With Latin, a horse, and money, thou wilt pass through the world.
Con latín, rocín y florín andarás el mundo.
Latine sciens, equo vectus, satis nummatus, totum orbem peragrabis.