1.12.10

Nivalis insania

Quum ningit 
alter pingit 
alter mingit 
scriba stultos 
versus fingit 
quum ningit. 

II 
Album nivis 
omnia tingit 
puer caute 
nivem lingit 
quum ningit. 

III 
Iuvat pueris senioribusque nix, iuventuti nox. 


4 comments:

  1. Carmen tertium verissimum :)

    ReplyDelete
  2. Macte!. Sicut Nemo, puncto meo, tertium carmen certissimum; alii iucundi.
    Vale, scriba noster!

    ReplyDelete
  3. Desiderius Erasmus

    "Con latín, rocín y florín andarás el mundo". Muta hoc, obsecro, quia sine apicibus aures nobis hispanis dolent.

    ReplyDelete
  4. Itane minus dolent? :)
    Gratias ago pro emendatione benigne suasa.

    ReplyDelete

Desiderius Erasmus

Desiderius Erasmus
With Latin, a horse, and money, thou wilt pass through the world.
Con latín, rocín y florín andarás el mundo.
Latine sciens, equo vectus, satis nummatus, totum orbem peragrabis.