27.11.10

A proletario proletariatus, a precario precariatus. An non?

In extrema quadam tractatione commentariorum auctoritate pervalentium qui inscribuntur "The Economist",  nomen Anglicum "precariate" quodammodo commixtio esse verborum "precarious" et "proletariat" legi videtur. Cum ambo hae Anglica verba plane originem ducant a Latinis "precarius" et "proletarius", sicut "proletariat" a verbo "proletariatus", et exitum "-atus" bene accomodetur verbo quoque "precarius", apertum est nulla verborum commixtione opus esse in nomine confingendo "precariate" sicut nulla fuisse in confingendo "proletariat". Sed videntur Angli magna voluptate adfici in vocabulis commiscendis... 
Vide: "The “precariate” (precarious proletariat)"

2 comments:

  1. Germani nisi fallor ante Anglos Americanosque nomen "Abgehängtes Prekariat" effinxerunt. Placet autem nomen; displicet tamen id quod hoc nomine insignitur: nam opifices eo facilius opprimuntur quo facilius munera eorum evanescunt et ad alias terras aliosque opifices pauperiores exportantur.

    ReplyDelete
  2. Tibi gratus adsentior, qui sententiam meam modo philologicam (ut ita dicam) considerationibus ad rem publicam societatis orbisque pertinentibus benigne auxisti.

    ReplyDelete

Desiderius Erasmus

Desiderius Erasmus
With Latin, a horse, and money, thou wilt pass through the world.
Con latín, rocín y florín andarás el mundo.
Latine sciens, equo vectus, satis nummatus, totum orbem peragrabis.