20.5.09

Dies irae

Vix credibilia in patria mea misera eveniunt.
Italorum ducis uxor divortium petit, maritum reum faciens de probis infandis. Italis nihil refert.
Toto in orbe terrarum, Finnia Latina non excepta, Italorum dux acriter vituperatur in "sermonibus suis insulsissimis". Italis nihil refert.
Iudices Mediolanenses sententiam dicunt, Anglum quemdam damnantes, qui ab Italorum duce largitiones accepit, neque largitorem in iudicium vocare possunt prae legibus ab illo datis. Italis nihil refert.
Quousque tandem, concives, durabunt impudentia ac neglegentia vestrae? quousque tantam infamiam tolerabitis? quousque infamem patiemini?
Quando expergiscimini?




a.d. XIII Kal. Iun.

3 comments:

  1. Hispania in speculo vestro se spectat.
    Nos, hispani, imperium manibus stolidissimus hispanorum habemus. Necant concives nostros (11-M), nullus autem homo rei publicae (politicus), nec partum utrorum, veritatem inquirere vult. Sed hispanis nihil refert.

    Vos, fratres itali, datis Ciciolinas ad Europam, rector vester quasi lupanarem privatum ex Italia facere vult, sed populo nihil refert.

    Quid est etenim cum regionibus latinis?
    Hominesne earum emasculati sunt?
    Nonne servitutem denuo reddere volunt?

    Erubesco atque me penitent terras nostras!!

    ReplyDelete
  2. Recte mones. Hoc ipso die in actis quibusdam diurnis interretialibus (http://www.blitzquotidiano.it/pagina5-gossip/berlusconi-inseguito-io-mariona-vengo-da-barcellona-e-sono-meglio-di-noemi-29428/) de puella hispanica legi, Mariona Ribas, quae Silvium nostrum Berluscoleum insectata est eum saviatura. Sed malum commune non est gaudium, vel melius Hispanice, "mal de muchos, consuelo de tontos" nisi fallor. Vale.

    ReplyDelete
  3. Creditis Austriae vel in regionibus mediae Europae melius esse? Legislatores et duces nostri in tota "Europae Unionione" nos detrahunt et sicut asinos stultos tractant. Securitas nec vitae publicae nec futurae evidenter nemini interest. Ubi sunt iuvenes qui exsurgunt pugnantes et petentes ius suum in pace et securitate vitam suam ducere posse???

    ReplyDelete

Desiderius Erasmus

Desiderius Erasmus
With Latin, a horse, and money, thou wilt pass through the world.
Con latín, rocín y florín andarás el mundo.
Latine sciens, equo vectus, satis nummatus, totum orbem peragrabis.