25.4.09
Amica, vale! (Bella ciao)
Signum sodalitatis in perennem memoriam conditae singularis feraeque cladis in provincia Alexandrina hebdomada quae dicitur sancta anni 1944 effectae. Vide sedem interretialem.
Ad Italiam ex copiis Hitlerianis occupantibus et fascali regimine liberandam, annis 1943-1945, operam pariter dederunt Anglorum Americanorumque exercitus et bellatorum tectorum Italici greges. Multa cantica popularia horum rebellantium tradita sunt, quorum omnium forsitan celeberrimum est illud appellatum "Bella ciao", complures in alios sermones conversum, sed nondum, quod sciam, in Latinum.
Latiniorum intepretum opus exspectans, ipse conatus sum illud canticum Latine reddere. Propter metricas necessitates versionem non feci ad verbum, sed textui primo satis quidem fidelem.
Amica, vale!
canticum Italicum "Bella ciao" in Latinum sermonem a Scriba conversum
Hoc die mane sum experrectus
- amica mea, vale, vale, amica mea -
hoc die mane sum experrectus
in patria haud libera
Tecte bellator, tecum me aufer
- amica mea, vale, vale, amica mea -
tecte bellator, tecum me aufer
mortem iam non reformido
Si autem moriar bellandi causa
- amica mea, vale, vale, amica mea -
si autem moriar bellandi causa
rogo me sepulturae des
Rogo sepelias in summo monte
- amica mea, vale, vale, amica mea -
rogo sepelias in summo monte
sub umbra floris cuiusdam
Et viatores stupentes dicent
- amica mea, vale, vale, amica mea -
et viatores stupentes dicent:
ecce quam pulcher ille flos
Est flos virtutis, flos libertatis
- amica mea, vale, vale, amica mea -
est flos virtutis, flos libertatis
est tecti bellatoris flos.
Textus primus Italicus hac in sede interretiali notis adiectis invenitur.
Sequuntur nexus ad alias eiusdem cantici versiones:
versio Anglica, Francogallica, Hispanica, Catalana, in Vasconum sermonem, Callaeca, Lusitana, Philippina/Tagalog, Germanica, Danica, Suetica, Norvegica, Finnica, Nederlandica, Hungarica, Dacoromana, Rethoromana, Graeca, Polona, Croata, Bulgarica, Turcica, Corduena, Russica, Sinensis, Coreana, Arabica, Berbera, Esperantica.
ante diem VII Kalendas Maias
Italiae liberatae festum
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
Desiderius Erasmus
With Latin, a horse, and money, thou wilt pass through the world.
Con latín, rocín y florín andarás el mundo.
Latine sciens, equo vectus, satis nummatus, totum orbem peragrabis.
Con latín, rocín y florín andarás el mundo.
Latine sciens, equo vectus, satis nummatus, totum orbem peragrabis.
Pulchrum canticum et optima uersio Latina, amice mi, uale, uale, amice mi.
ReplyDeleteAdnotatio: lector omnium fidelissimus, Iosephus (Giuseppe) Amadio, hanc meam translationem Latinam in pagina interretiali http://www.prato.linux.it/~lmasetti/canzonicontrolaguerra/canzone.php?id=722&lang=it#agg22136
ReplyDeletepacis canticis dicata benigne posuit. Ei gratias nimirum maximas ago