9.4.11

Aliquid sub sole novum



Frustratione maerens hanc paginam conscribillo. Me enim credidi fortuito mendosam sententiam in novam ac sensu praebitam convertisse, sed cum per Google heri Interrete perscrutatus sum, celeriter alios mihi indocto omnino ignotos inveni, qui sententiam illam iam noverant, et libros ita inscriptos ediderant, longe lateque de illa disserentes.
Mihi similis visus sum puerulo, qui mundum primum inspicit, omnia credens nova, cum modo ipse revera novus sit et omnia vetera. Omnia iam fuerunt, omnia iam scripta, inventa, cogitata sunt.
Nihil sub sole novum, nosmetipsis exceptis. Forsitan et nos iam fuimus et iterum erimus, ut Asiaticae religiones opinantur. 
***
Sed denique quid refert? Si omnia munda mundis, et omnia nova novis! Novi (etsi LXV ante annos) sumus. Vivamus, ergo, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis (o divum solantemque Catullum)!
Sententia utique, quam indocte inveni et incaute in rem meam converti, mea reapse omnibus locis est et mea manebit. In carcerem detrudatur qui tam candido puero crepundia sua eripere crudeliter audeas.

Imago monstrat Scribam Latinum canem nomine Rendy complectentem, anno MCMLV

7.4.11

Cogitor, ergo sum



Ita nuper illud Cartesianum mihi venit in mentem, quasi mendum, sed statim novam sententiam novum sensum, neque nullius momenti, habuisse animadverti. Non desunt enim philosophi qui censeant homines agi potius quam agere, "vivi" (si licet verbum intransitivum, in transitivum et passivum mutare) potius quam vivere. Sicut sunt, praesertim inter philosophos orientales, qui dubitent utrum re vera vivamus an alicuius in somnio.
Cum ipse huiusmodi philosophis proximus me habeas, novam sententiam fortuito confectam in rem meam libentissime converti.
Hinc alias novas sententias simili modo conficere conatus sum. Quasdam leges mihi dedi in verbo "cogito" substituendo: novum verbum semper a litteris "co" incipiendum, tribus syllabis componendum, accentum tonicum, qui dicitur, in prima syllaba servandum.
Ita haud paucas novas sententias confeci, quibus postea commenticium auctorem oblectamenti causa quaesivi ac designavi.
En ecce tanti laboris mei effectum, saepe ridendum, nonnumquam cogitandum sive meditandum.
***
Cogito, ergo sum. (Cartesius)
Cogitor, ergo sum. (Scriba Latinus, qui se vivere credit in mente tantum cuiusdam deitatis)
***
Convador, ergo sum. (Adulter)
Confrio, ergo sum. (Agricola)
Confrico, ergo sum. (Alipta)
Confremo, ergo sum. (Amasio)
Continor, ergo sum. (Amicitiae cupidus)
Convolo, ergo sum. (Avis socialis)
Construo, ergo sum. (Caementarius)
Comito, ergo sum. (Comes)
Corrogo, ergo sum. (Compositor)
Computo, ergo sum. (Computatrum)
Convoro, ergo sum. (Conviva esuriens)
Contero, ergo sum. (Coqui puer)
Condio, ergo sum. (Coquus optimus)
Coquo, ergo sum. (Coquus quilibet)
Contego, ergo sum. (Corrupta potestas)
Conveho, ergo sum. (Cursor)
Concaco, ergo sum. (Diarrhoea affectus)
Corrigor, ergo sum. (Discipulus)
Comedo, ergo sum. (Edax)
Comparo, ergo sum. (Emptor)
Confluo, ergo sum. (Flumen)
Copulo, ergo sum. (Foederatus)
Congelo, ergo sum. (Frigus)
Contremo, ergo sum. (Frons)
Conflagro, ergo sum. (Fulmine Iovis percussus)
Coeo, ergo sum. (Fututor)
Copior, ergo sum. (Homo consumens)
Consequor, ergo sum. (Homo nihili)
Consulo, ergo sum. (Homo sapiens)
Concremo, ergo sum. (Ignis)
Conspuo, ergo sum. (Inurbanus)
Complico, ergo sum. (Is qui obscure loquitur ut subtilis credatur)
Colligo, ergo sum. (Is qui pittacia cursualia vel similia colligit)
Conseco, ergo sum. (Is qui primas partes agit in spectaculo cinematographico, qui inscribitur De Mechanicae Serrae Texiana Trucidatione, a Tobe Hooper moderato)
Contono, ergo sum. (Iuppiter)
Conquadro, ergo sum. (Lapicida)
Corporo, ergo sum. (Larva)
Corrigo, ergo sum. (Magister)
Consecro (vel consacro), ergo sum. (Magnus sacerdos)
Compleo ergo sum. (Mas)
Consano, ergo sum. (Medicus)
Contrahor, ergo sum. (Musculus)
Concino, ergo sum. (Musicus grex)
Constrepo, ergo sum. (Musicus ineptus)
Convibro, ergo sum. (Nervus)
Coniugo, ergo sum. (Nuptiarum minister)
Conglobo, ergo sum. (Oeconomia nostrae aetatis)
Congruo, ergo sum. (Pacificus)
Congero, ergo sum. (Pecuniae cupidus)
Congrego, ergo sum. (Plebicola)
Concreo, ergo sum. (Praeconius grex)
Confleo, ergo sum. (Praefica)
Convoco, ergo sum. (Praeses)
Conscio, ergo sum. (Psychopathicus)
Conqueror, ergo sum. (Quaerulus)
Condidi, ergo sum. (Romulus)
Corruo, ergo sum. (Rudus)
Consuo, ergo sum. (Sarcinator)
Concrepo, ergo sum. (Securitatis publicae turbator)
Concito, ergo sum. (Seditiosus)
Confero, ergo sum. (Socius)
Conspicor, ergo sum. (Speculator)
Consono, ergo sum. (Temporibus inserviens)
Convomo, ergo sum. (Venenatus)
Constupro, ergo sum. (Violentus)
***
Alii alias consimiles sententias inveniant: ego iam satis oblectatus et defatigatus sum.

Desiderius Erasmus

Desiderius Erasmus
With Latin, a horse, and money, thou wilt pass through the world.
Con latín, rocín y florín andarás el mundo.
Latine sciens, equo vectus, satis nummatus, totum orbem peragrabis.