20.5.09

Dies irae

Vix credibilia in patria mea misera eveniunt.
Italorum ducis uxor divortium petit, maritum reum faciens de probis infandis. Italis nihil refert.
Toto in orbe terrarum, Finnia Latina non excepta, Italorum dux acriter vituperatur in "sermonibus suis insulsissimis". Italis nihil refert.
Iudices Mediolanenses sententiam dicunt, Anglum quemdam damnantes, qui ab Italorum duce largitiones accepit, neque largitorem in iudicium vocare possunt prae legibus ab illo datis. Italis nihil refert.
Quousque tandem, concives, durabunt impudentia ac neglegentia vestrae? quousque tantam infamiam tolerabitis? quousque infamem patiemini?
Quando expergiscimini?




a.d. XIII Kal. Iun.

5.5.09

De vita mea in intermundiis



Hoc photogramma exactissime significat quatenus ego pervenissem, si vita mea esset sicut spectaculum illud cinematographicum a Stanley Kubrick moderato, disposito atque perfecto, quod inscribitur “Anno MMI: per intermundia Odyssea” .
De qua re me certiorem fecit sedes quaedam interretialis (hic adsequenda) ubi talis ludus internautis offertur ut “quatenus in spectaculo sint” cognoscant.
Photogramma agnoscendum nempe computatur ex coniecturis medii temporis vitae in rationariis sive statisticis exhibitis, quae prorsus opiniones sunt, nec ulli conceditur suae vitae reliquum cognoscere.
Tamen ludus me aliquantulum oblectavit. Non solum Kubrickiana Odyssea sed etiam alia in eo insunt cinematographica spectacula, quamvis adhuc haud multa, quibus ludere.
Ad ludendum sufficit diem natalem designare, spectaculum eligere et statim... res acta est! Etiam Anglice nescientibus, quorum ego, eo ludo ludere licet.

ante diem III Nonas Maias

25.4.09

Amica, vale! (Bella ciao)


Signum sodalitatis in perennem memoriam conditae singularis feraeque cladis in provincia Alexandrina hebdomada quae dicitur sancta anni 1944 effectae. Vide sedem interretialem.

Ad Italiam ex copiis Hitlerianis occupantibus et fascali regimine liberandam, annis 1943-1945, operam pariter dederunt Anglorum Americanorumque exercitus et bellatorum tectorum Italici greges. Multa cantica popularia horum rebellantium tradita sunt, quorum omnium forsitan celeberrimum est illud appellatum "Bella ciao", complures in alios sermones conversum, sed nondum, quod sciam, in Latinum.
Latiniorum intepretum opus exspectans, ipse conatus sum illud canticum Latine reddere. Propter metricas necessitates versionem non feci ad verbum, sed textui primo satis quidem fidelem.

Amica, vale!
canticum Italicum "Bella ciao" in Latinum sermonem a Scriba conversum

Hoc die mane sum experrectus
- amica mea, vale, vale, amica mea -
hoc die mane sum experrectus
in patria haud libera

Tecte bellator, tecum me aufer
- amica mea, vale, vale, amica mea -
tecte bellator, tecum me aufer
mortem iam non reformido

Si autem moriar bellandi causa
- amica mea, vale, vale, amica mea -
si autem moriar bellandi causa
rogo me sepulturae des

Rogo sepelias in summo monte
- amica mea, vale, vale, amica mea -
rogo sepelias in summo monte
sub umbra floris cuiusdam

Et viatores stupentes dicent
- amica mea, vale, vale, amica mea -
et viatores stupentes dicent:
ecce quam pulcher ille flos

Est flos virtutis, flos libertatis
- amica mea, vale, vale, amica mea -
est flos virtutis, flos libertatis
est tecti bellatoris flos.




Textus primus Italicus hac in sede interretiali notis adiectis invenitur.
Sequuntur nexus ad alias eiusdem cantici versiones:
versio Anglica, Francogallica, Hispanica, Catalana, in Vasconum sermonem, Callaeca, Lusitana, Philippina/Tagalog, Germanica, Danica, Suetica, Norvegica, Finnica, Nederlandica, Hungarica, Dacoromana, Rethoromana, Graeca, Polona, Croata, Bulgarica, Turcica, Corduena, Russica, Sinensis, Coreana, Arabica, Berbera, Esperantica.

ante diem VII Kalendas Maias
Italiae liberatae festum

21.4.09

Ab Urbe condita anno MMDCCLXI



Cum in die Urbis natali MMDCCLXI fabulosam lupam repraesentare voluissem, non illius Romanae sed recentiorem Senensem imaginem elegi. Narrat enim alia fabula, minime quidem probabilis, Senium et Ascanium, Remi filios, huc a patruo cognatis interimendis nimis expedito fugisse, lupae Capitolinae effigiem secum ferentes, et castrum hic condidisse, ex quo nobilis urbs Sena exorta est. Imago igitur lupae, cum legitimis geminis lactentibus, anno 1487 confecta, in area "della Postierla" nominata, supra columnam editam quinque saecula mansit, sed nuper reparata in Museo servatur, qua de causa anno 1996 nova lupa supra columnam eadem in area disposita est, cuius artifex fuit Iulianus (Giuliano) Vangi, statuarius Tuscus, qui inter optimos aetatis nostrae adnumeratur, praemio "Imperiale" Iaponico anno 2002 honestatus in urbe Mishima, ubi ei dicatum est museum quod appellatur "Vangi Museo", res vere singularis vel unica pro artifice extero vivo.

Haec lupa mihi maxime placet, propter modernam veritatem vel realismum, atque quod in tota sculptura, geminis ac sinuoso capitulo inclusis, mirum in modum opponi comparari et compensari feritas et mansuetudo mihi videntur.

Ceterum Sena, sive Sena Iulia, insignis est urbs, operibus arte factis copiosa, visu dignissima. Peregrinatoribus Latine intellegentibus suadeo ut ingrediantur porta Camulia (Camollia), anno 1604 exstructa, cuius in arcu pulchra hae verba benigne excipientia leguntur: COR MAGIS TIBI SENA PANDIT (ubi "magis" valet "maius, amplius quam ipsa porta"). Quae porta nomen sumit a duce Camulio, quem Romulus - si supra commemoratae atque improbabili fabulae fidem tribuimus - Senam misit ut fugitivos fratris liberos intercepisset. Mala tempora etiam tum currebant...


Porta Camulia (Camollia)

ante diem XI Kalendas Maias

12.4.09

Vox populi, vox Dei

Duae exstant populi voces. Prior fabulatur in nundinis, clamat in foris et plateis. Altera ruri auditur, aestivo tempore, silentibus in campis apricis, cum folia populi murmurant, auris permota tam exiguis, ut vix a nobis cerni possint. Quorum fremitus flebilis ac quietus non fert incommodum, non interpellat, immo vero adiuvat animi interiorem intentionem. Tunc saepe audire mihi videtur vocem populi dicentem: “Quid agis hic, Scriba?”.

Aliquid tale accidit Eliae, ut legitur in primi libri Regum capite XIX , cum propheta in montem ivit ut staret coram Deo.
«Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus. Et post commotionem, ignis; non in igne Dominus. Et post ignem, sibilus aurae tenuis. Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncae; et ecce vox ad eum dicens: “Quid agis hic, Elia?”».

Ecce ergo qua de causa verum est illud «Vox populi (sed feminini generis!), vox Dei ».

Huiusmodi opinio (vel saltem haud nimis dissimilis) traditur etiam a buddhistis, quorum de sententia, ut in scriptum legi, «in sonitu verni rivuli montani perpetua resonant Buddhae praecepta». Attamen nescio an illis orientalibus sit dictum: “Vox rivuli, vox Buddhae”.



Idibus Aprilibus

11.4.09

Resurrexi, et adhuc tecum sum. Alleluia



Christus Acheiropoietos

Paschalia gaudia omnibus Christifidelibus, quaeque bona ceteris hominibus cuiusvis religionis, et atheis nec non dubitantibus, qui maxime mihi sunt cordi, ex animo exopto.

a.d. III Idus Apriles

10.4.09

Renovabitur ut aquilae iuventus tua

Mirum hic inspicitur spectaculum: videmus eaedem quae vidit aquila praetervolans. Ut evenit aliquando in somniis. Res maxime commendabilis, mea quidem sententia. (Aquila nomen est etiam praecipuae urbis Italicae novissimo terrae motu percussae).



a.d. IV Idus Apriles

8.4.09

Why?

Secundum Scripturas (Eccl. 3) "omnia tempus habent", "tempus nascendi et tempus moriendi ... tempus flendi et tempus ridendi ... tempus tacendi et tempus loquendi...". Nunc, post infandam calamitatem Aprutinam terrae motu effectam, tempus est agendi, non loquendi neque scribendi. Quid enim scribendum? Cuinam? Unum verbum fortasse scribere licet, verbum interrogativum, quaestionem sine responso: cur?

a.d. VI Idus Apriles

28.3.09

Alexandrinus montivagus

In montibus collibusque spatiari valde me iuvat iam ab adulescentia.
Quadraginta fere ante annos, cum amico Ioanne, qui munere graphici fungitur, sodalitatem condidi compendiariis litteris "Gea" (Gruppo Escursionisti Alessandrini) appellatam, cuius praeceptum officiale (a me scilicet pactum) erat: "Insisti, resisti, persisti, ma quand'è il caso, desisti!". Iam tum insania Latine loquendi captus, praeceptum nostrum Latine reddere conatus sum, nixus in numerum vel rhythmum Italicum servandum. Ita feci: "Nitere, enitere, obnitere, at si necesse desine!".
Nomen quoque sodalitatis volui Latine reddere compendiariis litteris "Am", id est "Alexandrini montivagi". Hodie haud definite memini sed alicubi liquido legeram verbum "am" antiquitus praepositionem fuisse indicantem "circa", "circum" "ubique". Quare aptum nostrae sodalitati mihi visum est.



Haec imago me ostendit viginti circiter ante annos beatum inter feminas. A sinistro enim conspiciuntur: dilecta neptis Paula (hodie extra Italiam, in Europa, perita musica compositrix), Mariuccia, amici Ioannis graphici uxor, Carola, uxor mea dilectissima, et Maira (non Maria!), canis mea fidelissima, quae infeliciter anno 1994 functa est.
Sumus in montibus Appenninis, in saltu qui appellatur "Bocche di Cren" (ora sive ostia Crenni) inter Alexandriam et Genuam.
His in montibus Appenninis animo finxit constitisse abbatiam sive monachorum coenobium Cluniacensis ordinis, de quo narrat in libro qui inscribitur "De nomine rosae" (Mediolani, 1980) Humbertus ille Eco, celeberrimus omnium concivium parvae urbis meae.

a.d. V Kalendas Apriles

25.3.09

Dies anglolatinus

Hunc diem, permultis nummis in facultate argentariarum relatis, rectores Italicae rei publicae “Liquidity Day” appellarunt, diem ergo “praesentis pecuniae”.
Nobis Italis huius temporis maxime placet Anglica nomina quibuslibet rebus imponere, etsi paucissimi nostrum Anglice sciunt (ceterum et ego, Latine nesciens, Latine scribere audeo!). Sed amicus quidam satis sordidus, qui huic mori Anglophilo acriter adversatur, imagines insequentes, e magna rete retium depromptas, ad me misit in blogulum populi deponendas.
Veniam humillime peto ab iis lectoribus, quorum pudorem invitus offendissem.

Liquidity Day - dies liquidus



Solidity Day - dies solidus

a.d. VIII Kalendas Apriles

23.3.09

Inopinata res

Sincere non suspicabar Kalendis Martiis, cum hunc “blogulum” (placetne alicui hic neologismus?) incohavi, eum tam cito ab aliis inveniri posse, sine ullo nuntio a me misso (ne quidem uxorem certiorem feceram de tali insano incepto). Contra, modo duodecim post dies, primum faustum nuntium salutigerulum accepi, alium postero statim die. Sed post recentissimum textum, in rete posito 19° die mensis Martiis (qui mihi et – si parva licet… - papae regnanti est faustus ex nomine), ut fungi in silva surrexerunt populum albam petentes internautae ex pluribus nationibus (ita saltem computat computatrum Flagcounter nomine): ex Australia, Britannia, Columbia Finnia, Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis, Germania, Hispania, Hungaria, Iaponia, Islandia, Italia, Lusitania, Polonia, Suetia, et ex parva sed antiquissima omnium Re publica Mariniana sive Sancti Marini. Pauci homines ex multis nationibus, quia lingua Latina infeliciter a paucis colitur sed vere internationalis permanet sermo.
Hi omnes internautae, propter eundem amorem erga Latinatem, mihi sunt cari, quidquid cogitent politice vel religiose: tum ii quibus hi cachinni risum movent amicalem, tum ii qui severiorem vultum intorqueunt. De gustibus enim non est disputandum neque, sicut dicit salsus quidam amicus meus, est consputandum.
Valde autem miratus sum quale ex paucis his scriptis argumentum tam multorum mentes animosve cepisse : argumentum superioris textus de condomis sive tegumembris. Argumentum, ut ita dicam, mentulare, vel mentulinum, vel mentulicum, vel mentulaceum. Argumentum sane non onthologicum, ut illius Anselmi Cantuariensis, potius fortasse ornithologicum, sed non eodem sensu ut in venusta et ingeniosa narratione Georgii Aloisii Borges Bonaeropolitani.

a.d. X Kalendas Apriles

19.3.09

De condomis sive tegumembris

Romani Pontificis Benedicti XVI (saeculo: Joseph Ratzinger) iter Africanum multam contentionem excitavit in mundo, fortasse quod primum verbo “condom” coram omnibus usus est. Praesertim in nationibus, quae occidentales dicuntur, definite Francogallia, Germania et Belgio, papa hoc tempore regnans condemmnatus est etiam quod illius “condom” usum condemnavit, atque quod utilitatem eius ad "adquisiti immunitatis defectus syndromen" (Aids) cohibendam et reprimendam firmiter negavit. Nos autem philologi (quamvis modo voluptatis causa) disputationes politicas religiosasque provide circumspecteque vitamus et fugimus, dum libenter confugimus inter pacifica grammaticorum praecepta et lexicographorum opera.

Verbum Anglicum “condom” praecipuis in sermonibus Europaeis plane intellegitur. Etenim nos Itali dicimus “preservativo”, “profilattico”; Francogalli“préservatif”, “capote”; Hispani “preservador”, “garantizador”; Germani, sive Theodisci, “Präser”, “Präservativ”. Sed omnes etiam dicimus et intellegimus “condom” (Hispani scribunt “condón”, Germani “Kondom”).

Et Latine? Quomodo appellandum est hoc penis integumentum? Aliqui dicunt “praeservativum” (–i n.), alii “condus” (–i m.). Lexicon medicum, Varsaviae editum anno LXXI superioris saeculi, id designat verbo “condomum” (–i n.). Lexicon Recentis Latinitatis, eiusdem saeculi anno LXXXXVII in Civitate Vaticana perfectum atque editum, id simpliciter designat verbis “tegumentum” (–i n.) et “munimen” (–inis n.). Sed non est obliviscendus quidam linguarum studiosus, qui sub falso nomine (vel, ut aiunt Francogalli, sub nomine calami) Piero della Gherardesca, anno LXXXXIIII saeculi XX, Mediolani, apud domum Sonzogno libellum edidit, cuius titulus est “Il latino per tutte le occasioni”, quod interpretatur plus minusve “Latinitas quovis tempore”. Agitur, ut liquet, de Latinitate fere macaronica, sed saepe vere iucunda. Ille, ad “condom” significandum verbo utitur novo “tegumembrum”, ex duobus partibus composito et mixto: “tegumentum” (res qui tegit, operit aliquid) et “membrum” (scilicet virile, res tecta, operta). Ex quo millesimum demonstratur linguam Latinam aptam esse ad communicandum inter viros et mulieres huius saeculi et levia et gravia, sicut proprium est omnium linguarum.

Denique nos quoque iocemur oportet dicentes : quolibet modo id appellamus (tegumentum, condomum, tegumembrum etc.) semper de veste loquimur viris politicis maxime idonea, si verum est quod diximus in extremo superiore nostro textu, qui inscribitur “Mendum leve”.

a.d. XIV Kalendas Apriles
in sollemnitate S. Ioseph B. Mariae V. sponsi
olim artificum dies Minervae dicatus

7.3.09

Mendum leve

Heri aut nudius tertius, Ignazio (Ignatius) La Russa, unus ex optimatibus maioris Italicae factionis, mendose dixit “tot capitae tot sententiae” pro “quot capita tot sententiae”.
Mendum quidem leve ac facile explanatu. Dicunt enim Itali “tante teste, tante idee”, ubi verba “teste” et “idee” ambo sunt feminini generis.
Ceterum inter viros politicos nostrae aetatis non desunt – pro dolor – mentularum capita.

Nonis Martiis

3.3.09

De nomine populi



Cur Populus Alba?
1) Quia primae litterae huius arboris eaedem ac primae veri nominis scribae Latini sunt.
2) Quia hanc arborem Itali appellant "Pioppo", quod paene idem est ac verum cognomen vel agnomen huius scribae.
3) Quia huius arboris varietates (alba, canescens, vel etiam tremula) aptae videntur aetati atque crinibus eiusdem scribae.

a.d. V Nonas Martias

2.3.09

Gloriosus!


Barak Obama, nunc Americanus praeses, sententias meas, quas tempore nationalis conventus democratarum factionis aperui, gaudibundus audit, ardenter probat, vehementer laudat.

a.d. VI Nonas Martias

1.3.09

Nascor

Hodie novus situs interretialis Latinus, quamvis parvulus, natus est, in die natalis Martis, belli dei Romulique patris. Prospicitur ergo huius situs vita satis acris, pugnis impedimentisque plena, sed etiam aliqua gloria digna. Quod quidem spero.

Kalendis Martiis

Desiderius Erasmus

Desiderius Erasmus
With Latin, a horse, and money, thou wilt pass through the world.
Con latín, rocín y florín andarás el mundo.
Latine sciens, equo vectus, satis nummatus, totum orbem peragrabis.