Frustratione maerens hanc paginam conscribillo. Me enim credidi fortuito mendosam sententiam in novam ac sensu praebitam convertisse, sed cum per Google heri Interrete perscrutatus sum, celeriter alios mihi indocto omnino ignotos inveni, qui sententiam illam iam noverant, et libros ita inscriptos ediderant, longe lateque de illa disserentes.
Mihi similis visus sum puerulo, qui mundum primum inspicit, omnia credens nova, cum modo ipse revera novus sit et omnia vetera. Omnia iam fuerunt, omnia iam scripta, inventa, cogitata sunt.
Nihil sub sole novum, nosmetipsis exceptis. Forsitan et nos iam fuimus et iterum erimus, ut Asiaticae religiones opinantur.
***
Sed denique quid refert? Si omnia munda mundis, et omnia nova novis! Novi (etsi LXV ante annos) sumus. Vivamus, ergo, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis (o divum solantemque Catullum)!
Sententia utique, quam indocte inveni et incaute in rem meam converti, mea reapse omnibus locis est et mea manebit. In carcerem detrudatur qui tam candido puero crepundia sua eripere crudeliter audeas.
Imago monstrat Scribam Latinum canem nomine Rendy complectentem, anno MCMLV
Imago monstrat Scribam Latinum canem nomine Rendy complectentem, anno MCMLV